- BARONES Majores in Francia aliqui dicuntur
- BARONES Majores in Francia aliqui dicunturquorum iura et privilegia ferme eadem, quae Parium Franciae et Comitum: ut Domini de Narbona, de Belloioco et de Coucy; item Barones Soliacensis et Gredonensis, in Statuto Philippi Regis A. C. 1275. et in Charta, quae describitur in Probat. Histor. Guinensis p. 67. Habebant illi in Baroniis suis amortizandi et eleemosynandi facultatem, ita tamen, quod tenutae non emembrentur seu etiam deformentur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.